Psalmi 21
-
1 in finem pro adsumptione matutina psalmus David
-
2 Deus Deus meus respice me; quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum
-
3 Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi
-
4 tu autem in sancto habitas Laus Israhel
-
5 in te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos
-
6 ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi
-
7 ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et abiectio plebis
-
8 omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis moverunt caput
-
9 speravit in Domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum
-
10 quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae
-
11 in te proiectus sum ex utero de ventre matris meae Deus meus es tu
-
12 ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adiuvet
-
13 circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me
-
14 aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens
-
15 sicut aqua effusus sum et dispersa sunt universa ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei
-
16 aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhesit faucibus meis et in limum mortis deduxisti me
-
17 quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos
-
18 dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me
-
19 diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem
-
20 tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum ad defensionem meam conspice
-
21 erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam
-
22 salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam
-
23 narrabo nomen tuum fratribus meis in media ecclesia laudabo te
-
24 qui timetis Dominum laudate eum universum semen Iacob magnificate eum
-
25 timeat eum omne semen Israhel quoniam non sprevit neque dispexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit %me;
-
26 apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum
-
27 edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi
-
28 reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium
-
29 quoniam Dei est regnum et %ipse; dominabitur gentium
-
30 manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram
-
31 et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi
-
32 adnuntiabitur Domino generatio ventura et adnuntiabunt iustitiam eius populo qui nascetur quem fecit %Dominus;