Psalmi 2
-
1 psalmus David quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania
-
2 adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius diapsalma
-
3 disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum
-
4 qui habitat in caelis inridebit eos et Dominus subsannabit eos
-
5 tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos
-
6 ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius praedicans praeceptum eius
-
7 Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te
-
8 postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae
-
9 reges eos in virga ferrea tamquam vas figuli confringes eos
-
10 et nunc reges intellegite erudimini qui iudicatis terram
-
11 servite Domino in timore et exultate ei in tremore
-
12 adprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et pereatis de via iusta
-
13 cum exarserit in brevi ira eius beati omnes qui confidunt in eo