Psalmi 19
-
1 in finem psalmus David
-
2 exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob
-
3 mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te
-
4 memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat diapsalma
-
5 tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet
-
6 laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri magnificabimur
-
7 impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum exaudiet illum de caelo sancto suo in potentatibus salus dexterae eius
-
8 hii in curribus et hii in equis nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus
-
9 ipsi obligati sunt et ceciderunt nos vero surreximus et erecti sumus
-
10 Domine salvum fac regem et exaudi nos in die qua invocaverimus te