Psalmi 17
-
1 in finem puero Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius et de manu Saul et dixit
-
2 diligam te Domine fortitudo mea
-
3 Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus Deus meus adiutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus
-
4 laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
-
5 circumdederunt me dolores mortis et torrentes iniquitatis conturbaverunt me
-
6 dolores inferni circumdederunt me praeoccupaverunt me laquei mortis
-
7 cum tribularer invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi exaudivit de templo %sancto; suo vocem meam et clamor meus in conspectu eius introibit in aures eius
-
8 et commota est et contremuit terra et fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt quoniam iratus est eis
-
9 ascendit fumus in ira eius et ignis a facie eius exarsit carbones succensi sunt ab eo
-
10 inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
-
11 et ascendit super cherubin et volavit volavit super pinnas ventorum
-
12 et posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosa aqua in nubibus aeris
-
13 prae fulgore in conspectu eius nubes eius; transierunt grando et carbones ignis
-
14 et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grando et carbones ignis;
-
15 et misit sagittas et dissipavit eos et fulgora multiplicavit et conturbavit eos
-
16 et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus irae tuae
-
17 misit de summo et accepit me adsumpsit me de aquis multis
-
18 eripiet me de inimicis meis fortissimis et ab his qui oderunt me quoniam confirmati sunt super me
-
19 praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus protector meus
-
20 et eduxit me in latitudinem salvum me faciet quoniam voluit me
-
21 %et; retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam %et; secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi
-
22 quia custodivi vias Domini nec impie gessi a Deo meo
-
23 quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo sunt et iustitias eius non reppuli a me
-
24 et ero inmaculatus cum eo et observabo ab iniquitate mea
-
25 et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius
-
26 cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris
-
27 et cum electo electus eris et cum perverso perverteris
-
28 quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis
-
29 quoniam tu inluminas lucernam meam Domine Deus meus inluminas tenebras meas
-
30 quoniam in te eripiar a temptatione et in Deo meo transgrediar murum
-
31 Deus meus inpolluta via eius eloquia Domini igne examinata protector est omnium sperantium in eum
-
32 quoniam quis deus praeter Dominum et quis deus praeter Deum nostrum
-
33 Deus qui praecingit me virtute et posuit inmaculatam viam meam
-
34 qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuens me
-
35 qui doces manus meas in proelium et posuisti arcum aereum brachia mea
-
36 et dedisti mihi protectionem salutis tuae et dextera tua suscepit me et disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit
-
37 dilatasti gressus meos subtus me et non sunt infirmata vestigia mea
-
38 persequar inimicos meos et conprehendam illos et non convertar donec deficiant
-
39 confringam illos nec poterunt stare cadent subtus pedes meos
-
40 et praecinxisti me virtute ad bellum subplantasti insurgentes in me subtus me
-
41 et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdisti
-
42 clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad Dominum nec exaudivit eos
-
43 et comminuam illos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum delebo eos
-
44 eripe me de contradictionibus populi constitues me in caput gentium
-
45 populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris oboedivit mihi
-
46 filii alieni mentiti sunt mihi filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis
-
47 vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltetur Deus salutis meae
-
48 Deus qui dat vindictas mihi et subdidit populos sub me liberator meus de gentibus iracundis
-
49 et ab insurgentibus in me exaltabis me a viro iniquo eripies me
-
50 propterea confitebor tibi in nationibus Domine et psalmum dicam nomini tuo
-
51 magnificans salutes regis eius et faciens misericordiam christo suo David et semini eius usque in saeculum