Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Psalmi 148 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Psalmi 148

  1. 1 alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis

  2. 2 laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes virtutes eius

  3. 3 laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen

  4. 4 laudate eum caeli caelorum et aqua quae super caelum est

  5. 5 laudent nomen Domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt

  6. 6 statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit

  7. 7 laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi

  8. 8 ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt verbum eius

  9. 9 montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri

  10. 10 bestiae et universa pecora serpentes et volucres pinnatae

  11. 11 reges terrae et omnes populi principes et omnes iudices terrae

  12. 12 iuvenes et virgines senes cum iunioribus laudent nomen Domini

  13. 13 quia exaltatum est nomen eius solius

  14. 14 confessio eius super caelum et terram et exaltabit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.