Psalmi 145
-
1 alleluia Aggei et Zacchariae
-
2 lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea psallam Deo meo quamdiu fuero nolite confidere in principibus
-
3 in filiis hominum quibus non est salus
-
4 exibit spiritus eius et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum
-
5 beatus cuius Deus Iacob adiutor eius spes eius in Domino Deo ipsius
-
6 qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis
-
7 qui custodit veritatem in saeculum facit iudicium iniuriam patientibus dat escam esurientibus Dominus solvit conpeditos
-
8 Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos
-
9 Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam peccatorum disperdet
-
10 regnabit Dominus in saecula Deus tuus Sion in generationem et generationem