Psalmi 143
-
1 David adversus Goliad benedictus Dominus Deus meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum
-
2 misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus protector meus et in eo speravi qui subdis populum meum sub me
-
3 Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis quia reputas eum
-
4 homo vanitati similis factus est dies eius sicut umbra praetereunt
-
5 Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt
-
6 fulgora coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas tuas et conturbabis eos
-
7 emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis de manu filiorum alienorum
-
8 quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis
-
9 Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi
-
10 qui das salutem regibus qui redimit David servum suum de gladio maligno
-
11 eripe me et eripe me de manu filiorum alienigenarum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis
-
12 quorum filii sicut novella plantationis in iuventute sua filiae eorum conpositae circumornatae ut similitudo templi
-
13 promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud oves eorum fetosae abundantes in egressibus suis
-
14 boves eorum crassi non est ruina maceriae neque transitus neque clamor in plateis eorum
-
15 beatum dixerunt populum cui haec sunt beatus populus cuius Dominus Deus eius