Psalmi 138
-
1 in finem David psalmus
-
2 Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam
-
3 intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigasti
-
4 et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in lingua mea
-
5 ecce Domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam
-
6 mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est non potero ad eam
-
7 quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam
-
8 si ascendero in caelum tu illic es si descendero ad infernum ades
-
9 si sumpsero pinnas meas diluculo et habitavero in extremis maris
-
10 etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua
-
11 et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox inluminatio in deliciis meis
-
12 quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies inluminabitur sicut tenebrae eius ita et lumen eius
-
13 quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae
-
14 confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimis
-
15 non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terrae
-
16 inperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur die formabuntur et nemo in eis
-
17 mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus nimis confirmati sunt principatus eorum
-
18 dinumerabo eos et super harenam multiplicabuntur exsurrexi et adhuc sum tecum
-
19 si occideris Deus peccatores et viri sanguinum declinate a me
-
20 quia dices in cogitatione accipient in vanitate civitates tuas
-
21 nonne qui oderunt te Domine oderam et super inimicos tuos tabescebam
-
22 perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi
-
23 proba me Deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas
-
24 et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via aeterna