Psalmi 131
-
1 canticum graduum memento Domine David et omnis mansuetudinis eius
-
2 sicut iuravit Domino votum vovit Deo Iacob
-
3 si introiero in tabernaculum domus meae si ascendero in lectum strati mei
-
4 si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem
-
5 et requiem temporibus meis donec inveniam locum Domino tabernaculum Deo Iacob
-
6 ecce audivimus eam in Efrata invenimus eam in campis silvae
-
7 introibimus in tabernacula eius adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius
-
8 surge Domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuae
-
9 sacerdotes tui induentur iustitia et sancti tui exultabunt
-
10 propter David servum tuum non avertas faciem christi tui
-
11 iuravit Dominus David veritatem et non frustrabit eum de fructu ventris tui ponam super sedem tuam
-
12 si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea haec quae docebo eos et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam
-
13 quoniam elegit Dominus Sion elegit eam in habitationem sibi
-
14 haec requies mea in saeculum saeculi hic habitabo quoniam elegi eam
-
15 viduam eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo panibus
-
16 sacerdotes eius induam salutari et sancti eius exultatione exultabunt
-
17 illic producam cornu David paravi lucernam christo meo
-
18 inimicos eius induam confusione super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea