Psalmi 127
-
1 canticum graduum beati omnes qui timent Dominum qui ambulant in viis eius
-
2 labores manuum tuarum quia; manducabis beatus es et bene tibi erit
-
3 uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae filii tui sicut novella olivarum in circuitu mensae tuae
-
4 ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum
-
5 benedicat te Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae
-
6 et videas filios filiorum tuorum pax super Israhel