Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Psalmi 121 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Psalmi 121

  1. 1 canticum graduum huic David laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus

  2. 2 stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem

  3. 3 Hierusalem quae aedificatur ut civitas cuius participatio eius in id ipsum

  4. 4 illic enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini

  5. 5 quia illic sederunt sedes in iudicium sedes super domum David

  6. 6 rogate quae ad pacem sunt Hierusalem et abundantia diligentibus te

  7. 7 fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis

  8. 8 propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te

  9. 9 propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.