Psalmi 118
-
1 alleluia aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini
-
2 beati qui scrutantur testimonia eius in toto corde exquirent eum
-
3 non enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt
-
4 tu mandasti mandata tua custodire nimis
-
5 utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas
-
6 tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis
-
7 confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici iudicia iustitiae tuae
-
8 iustificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque
-
9 beth in quo corriget adulescentior viam suam in custodiendo sermones tuos
-
10 in toto corde meo exquisivi te non repellas me a mandatis tuis
-
11 in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi
-
12 benedictus es Domine doce me iustificationes tuas
-
13 in labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui
-
14 in via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis
-
15 in mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas
-
16 in iustificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos
-
17 gimel retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos
-
18 revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua
-
19 incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua
-
20 concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore
-
21 increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis
-
22 aufer a me obprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi
-
23 etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis
-
24 nam et testimonia tua meditatio mea et consilium meum iustificationes tuae
-
25 deleth adhesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum
-
26 vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me iustificationes tuas
-
27 viam iustificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis
-
28 dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis
-
29 viam iniquitatis amove a me et lege tua miserere mei
-
30 viam veritatis elegi iudicia tua non sum oblitus
-
31 adhesi testimoniis tuis Domine noli me confundere
-
32 viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum
-
33 he legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum et exquiram eam semper
-
34 da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo
-
35 deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui
-
36 inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam
-
37 averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me
-
38 statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo
-
39 amputa obprobrium meum quod suspicatus sum quia iudicia tua iucunda
-
40 ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me
-
41 vav et veniat super me misericordia tua Domine salutare tuum secundum eloquium tuum
-
42 et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis
-
43 et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in iudiciis tuis supersperavi
-
44 et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi
-
45 et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi
-
46 et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar
-
47 et meditabar in mandatis tuis quae dilexi
-
48 et levavi manus meas ad mandata quae dilexi et exercebar in iustificationibus tuis
-
49 zai memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti
-
50 haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me
-
51 superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi
-
52 memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum
-
53 defectio tenuit me prae peccatoribus derelinquentibus legem tuam
-
54 cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco peregrinationis meae
-
55 memor fui in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam
-
56 haec facta est mihi quia iustificationes tuas exquisivi
-
57 heth portio mea Dominus dixi custodire legem tuam
-
58 deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum
-
59 cogitavi vias meas et avertisti pedes meos in testimonia tua
-
60 paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua
-
61 funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus
-
62 media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae
-
63 particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua
-
64 misericordia Domini plena est terra iustificationes tuas doce me
-
65 teth bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum verbum tuum
-
66 bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi
-
67 priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi
-
68 bonus es tu et in bonitate tua doce me iustificationes tuas
-
69 multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde scrutabor mandata tua
-
70 coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum
-
71 bonum mihi quia humiliasti me ut discam iustificationes tuas
-
72 bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti
-
73 ioth manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua
-
74 qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi
-
75 cognovi Domine quia aequitas iudicia tua et veritate humiliasti me
-
76 fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo
-
77 veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est
-
78 confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis
-
79 convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua
-
80 fiat cor meum inmaculatum in iustificationibus tuis ut non confundar
-
81 caf defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum supersperavi
-
82 defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me
-
83 quia factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas non sum oblitus
-
84 quot sunt dies servo tuo quando facies de persequentibus me iudicium
-
85 narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua
-
86 omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva me
-
87 paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua
-
88 secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui
-
89 lamed in aeternum Domine verbum tuum permanet in caelo
-
90 in generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet
-
91 ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi
-
92 nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte perissem in humilitate mea
-
93 in aeternum non obliviscar iustificationes tuas quia in ipsis vivificasti me
-
94 tuus sum ego salvum me fac quoniam iustificationes tuas exquisivi
-
95 me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi
-
96 omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis
-
97 mem quomodo dilexi legem tuam tota die meditatio mea est
-
98 super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est
-
99 super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est
-
100 super senes intellexi quia mandata tua quaesivi
-
101 ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua
-
102 a iudiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi
-
103 quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo
-
104 a mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis
-
105 nun lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis
-
106 iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae
-
107 humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum verbum tuum
-
108 voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et iudicia tua doce me
-
109 anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus
-
110 posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi
-
111 hereditate adquisivi testimonia tua in aeternum quia exultatio cordis mei sunt
-
112 inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum propter retributionem
-
113 samech iniquos odio habui et legem tuam dilexi
-
114 adiutor meus et susceptor meus es tu in verbum tuum supersperavi
-
115 declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei
-
116 suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab expectatione mea
-
117 adiuva me et salvus ero et meditabor in iustificationibus tuis semper
-
118 sprevisti omnes discedentes a iustitiis tuis quia iniusta cogitatio eorum
-
119 praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua
-
120 confige timore tuo carnes meas a iudiciis %enim; tuis timui
-
121 ain feci iudicium et iustitiam non tradas me calumniantibus me
-
122 suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi
-
123 oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae
-
124 fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me
-
125 servus tuus sum ego da mihi intellectum et sciam testimonia tua
-
126 tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam
-
127 ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion
-
128 propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui
-
129 fe mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea
-
130 declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat parvulis
-
131 os meum aperui et adtraxi spiritum quia mandata tua desiderabam
-
132 aspice in me et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum
-
133 gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis iniustitia
-
134 redime me a calumniis hominum et custodiam mandata tua
-
135 faciem tuam inlumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas
-
136 exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam
-
137 sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum
-
138 mandasti iustitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis
-
139 tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei
-
140 ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud
-
141 adulescentulus sum ego et contemptus iustificationes tuas non sum oblitus
-
142 iustitia tua iustitia in aeternum et lex tua veritas
-
143 tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea
-
144 aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam
-
145 cof clamavi in toto corde exaudi me Domine iustificationes tuas requiram
-
146 clamavi te salvum me fac et custodiam mandata tua
-
147 praeveni in maturitate et clamavi in verba tua supersperavi
-
148 praevenerunt oculi mei ad diluculum ut meditarer eloquia tua
-
149 vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me
-
150 adpropinquaverunt persequentes me iniquitate a lege autem tua longe facti sunt
-
151 prope es tu Domine et omnes viae tuae veritas
-
152 initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea
-
153 res vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus
-
154 iudica iudicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me
-
155 longe a peccatoribus salus quia iustificationes tuas non exquisierunt
-
156 misericordiae tuae multae Domine secundum iudicia tua vivifica me
-
157 multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi
-
158 vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt
-
159 vide quoniam mandata tua dilexi Domine in misericordia tua vivifica me
-
160 principium verborum tuorum veritas et in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae
-
161 sen principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum
-
162 laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa
-
163 iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi
-
164 septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae
-
165 pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum
-
166 expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi
-
167 custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea vehementer
-
168 servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo
-
169 thau adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine iuxta eloquium tuum da mihi intellectum
-
170 intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me
-
171 eructabunt labia mea hymnum cum docueris me iustificationes tuas
-
172 pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas
-
173 fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi
-
174 concupivi salutare tuum Domine et lex tua meditatio mea
-
175 vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua adiuvabunt me
-
176 erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitus