Psalmi 117
-
1 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
-
2 dicat nunc Israhel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
-
3 dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia eius
-
4 dicant nunc qui timent Dominum quoniam in saeculum misericordia eius
-
5 de tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me in latitudinem Dominus
-
6 Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo
-
7 Dominus mihi adiutor et ego despiciam inimicos meos
-
8 bonum est confidere in Domino quam confidere in homine
-
9 bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus
-
10 omnes gentes circumierunt me et in nomine Domini quia; ultus sum in eos
-
11 circumdantes circumdederunt me in nomine autem Domini quia; ultus sum in eos
-
12 circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine Domini quia; ultus sum in eos
-
13 inpulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit me
-
14 fortitudo mea et laudatio mea Dominus et factus est mihi in salutem
-
15 vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum
-
16 dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me dextera Domini fecit virtutem
-
17 non moriar sed vivam et narrabo opera Domini
-
18 castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me
-
19 aperite mihi portas iustitiae ingressus in eas confitebor Domino
-
20 haec porta Domini iusti intrabunt in eam
-
21 confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem
-
22 lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
-
23 a Domino factum est istud hoc est mirabile in oculis nostris
-
24 haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea
-
25 o Domine salvum fac o Domine prosperare
-
26 benedictus qui venturus est in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini
-
27 Deus Dominus et inluxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornua altaris
-
28 Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus % es tu; et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem
-
29 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius