Psalmi 108
-
1 in finem David psalmus
-
2 Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est
-
3 locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circuierunt me et expugnaverunt me gratis
-
4 pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam
-
5 et posuerunt adversus me mala pro bonis et odium pro dilectione mea
-
6 constitue super eum peccatorem et diabulus stet a dextris eius
-
7 cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatum
-
8 fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter
-
9 fiant filii eius orfani et uxor eius vidua
-
10 nutantes transferantur filii eius et mendicent eiciantur de habitationibus suis
-
11 scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores eius
-
12 non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis eius
-
13 fiant nati eius in interitum in generatione una deleatur nomen eius
-
14 in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini et peccatum matris eius non deleatur
-
15 fiant contra Dominum semper et dispereat de terra memoria eorum
-
16 pro eo quod non est recordatus facere misericordiam
-
17 et persecutus est hominem inopem et mendicum et conpunctum corde mortificare
-
18 et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora eius et sicut oleum in ossibus eius
-
19 fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper praecingitur
-
20 hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum et qui loquuntur mala adversus animam meam
-
21 et tu Domine Domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis misericordia tua libera me
-
22 quia egenus et pauper ego sum et cor meum turbatum est intra me
-
23 sicut umbra cum declinat ablatus sum excussus sum sicut lucustae
-
24 genua mea infirmata sunt a ieiunio et caro mea inmutata est propter oleum
-
25 et ego factus sum obprobrium illis viderunt me moverunt capita sua
-
26 adiuva me Domine Deus meus salvum fac me secundum misericordiam tuam
-
27 et sciant quia manus tua haec tu Domine fecisti eam
-
28 maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus laetabitur
-
29 induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut deploide confusione sua
-
30 confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum
-
31 quia adstetit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam