Psalmi 106
-
1 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
-
2 dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici de regionibus congregavit eos
-
3 a solis ortu et occasu et ab aquilone et mari
-
4 erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt
-
5 esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit
-
6 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eripuit eos
-
7 et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis
-
8 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
-
9 quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis
-
10 sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro
-
11 quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi inritaverunt
-
12 et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adiuvaret
-
13 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos
-
14 et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit
-
15 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
-
16 quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit
-
17 suscepit eos de via iniquitatis eorum propter iniustitias enim suas humiliati sunt
-
18 omnem escam abominata est anima eorum et adpropinquaverunt usque ad portas mortis
-
19 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos
-
20 misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum
-
21 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
-
22 et sacrificent sacrificium laudis et adnuntient opera eius in exultatione
-
23 qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis
-
24 ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo
-
25 dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus eius
-
26 ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat
-
27 turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est
-
28 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit eos
-
29 et statuit procellam %eius; in auram et siluerunt fluctus eius
-
30 et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum
-
31 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
-
32 exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum
-
33 posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim
-
34 terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea
-
35 posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum
-
36 et conlocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis
-
37 et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis
-
38 et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et iumenta eorum non minoravit
-
39 et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore
-
40 effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non in via
-
41 et adiuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias
-
42 videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum
-
43 quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini