Psalmi 105
-
1 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
-
2 quis loquetur potentias Domini auditas faciet omnes laudes eius
-
3 beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore
-
4 memento nostri Domine in beneplacito populi tui visita nos in salutari tuo
-
5 ad videndum in bonitate electorum tuorum ad laetandum in laetitia gentis tuae et lauderis cum hereditate tua
-
6 peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus
-
7 patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae et inritaverunt ascendentes in mare mare; Rubrum
-
8 et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret potentiam suam
-
9 et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis sicut in deserto
-
10 et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu inimici
-
11 et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit
-
12 et crediderunt in verbis eius et laudaverunt laudem eius
-
13 cito fecerunt obliti sunt operum eius non sustinuerunt consilium eius
-
14 et concupierunt concupiscentiam in deserto et temptaverunt Deum in inaquoso
-
15 et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in anima eorum
-
16 et inritaverunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini
-
17 aperta est terra et degluttivit Dathan et operuit super congregationem Abiron
-
18 et exarsit ignis in synagoga eorum flamma conbusit peccatores
-
19 et fecerunt vitulum in Choreb et adoraverunt sculptile
-
20 et mutaverunt gloriam suam in similitudine vituli comedentis faenum
-
21 obliti sunt Deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in Aegypto
-
22 mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro
-
23 et dixit ut disperderet eos si non Moses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius ut averteret iram eius ne disperderet eos
-
24 et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non crediderunt verbo eius
-
25 et murmurabant in tabernaculis suis non exaudierunt vocem Domini
-
26 et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto
-
27 et ut deiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus
-
28 et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum
-
29 et inritaverunt eum in adinventionibus suis et multiplicata est in eis ruina
-
30 et stetit Finees et placavit et cessavit quassatio
-
31 et reputatum est ei in iustitiam in generatione et generationem usque in sempiternum
-
32 et inritaverunt ad aquam Contradictionis et vexatus est Moses propter eos
-
33 quia exacerbaverunt spiritum eius et distinxit in labiis suis
-
34 non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis
-
35 et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum
-
36 et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum
-
37 et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis
-
38 et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum; quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan et interfecta est terra in sanguinibus
-
39 et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in adinventionibus suis
-
40 et iratus est furore Dominus in populo suo et abominatus est hereditatem suam
-
41 et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos
-
42 et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum
-
43 saepe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus suis
-
44 et vidit cum tribularentur et audiret orationem eorum
-
45 et memor fuit testamenti sui et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae
-
46 et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos
-
47 salvos fac nos Domine Deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini tuo sancto et gloriemur in laude tua
-
48 benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum et dicet omnis populus fiat fiat