Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Psalmi 104 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Psalmi 104

  1. 1 alleluia confitemini Domino et invocate nomen eius adnuntiate inter gentes opera eius

  2. 2 cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius

  3. 3 laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum

  4. 4 quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper

  5. 5 mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et iudicia oris eius

  6. 6 semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius

  7. 7 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius

  8. 8 memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes

  9. 9 quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac

  10. 10 et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in testamentum aeternum

  11. 11 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae

  12. 12 cum essent numero breves paucissimos et incolas eius

  13. 13 et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum

  14. 14 non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges

  15. 15 nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari

  16. 16 et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit

  17. 17 misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph

  18. 18 humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit anima eius

  19. 19 donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eum

  20. 20 misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum

  21. 21 constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae

  22. 22 ut erudiret principes eius sicut semet ipsum et senes eius prudentiam doceret

  23. 23 et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in terra Cham

  24. 24 et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super inimicos eius

  25. 25 convertit cor eorum ut odirent populum eius ut dolum facerent in servos eius

  26. 26 misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum

  27. 27 posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham

  28. 28 misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos

  29. 29 convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum

  30. 30 dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum

  31. 31 dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum

  32. 32 posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum

  33. 33 et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum

  34. 34 dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus

  35. 35 et comedit omne faenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum

  36. 36 et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum

  37. 37 et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus

  38. 38 laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos

  39. 39 expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem

  40. 40 petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eos

  41. 41 disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina

  42. 42 quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum

  43. 43 et eduxit populum suum in exultatione %et; electos suos in laetitia

  44. 44 et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt

  45. 45 ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.