Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Psalmi 102 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Psalmi 102

  1. 1 ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius

  2. 2 benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius

  3. 3 qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas

  4. 4 qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus

  5. 5 qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua

  6. 6 faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus

  7. 7 notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas

  8. 8 miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors

  9. 9 non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur

  10. 10 non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis

  11. 11 quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se

  12. 12 quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras

  13. 13 quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se

  14. 14 quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus

  15. 15 homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit

  16. 16 quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum

  17. 17 misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum

  18. 18 his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea

  19. 19 Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur

  20. 20 benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius

  21. 21 benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem eius

  22. 22 benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea Domino

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.