Psalmi 101
-
1 oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino effuderit precem suam
-
2 Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat
-
3 non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me
-
4 quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut gremium aruerunt
-
5 percussum est ut faenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum
-
6 a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae
-
7 similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio
-
8 vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto
-
9 tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversus me iurabant
-
10 quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam
-
11 a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti me
-
12 dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum arui
-
13 tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem
-
14 tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius quia venit tempus
-
15 quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terrae eius miserebuntur
-
16 et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae gloriam tuam
-
17 quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua
-
18 respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum
-
19 scribantur haec in generationem alteram et populus qui creabitur laudabit Dominum
-
20 quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de caelo in terram aspexit
-
21 ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios interemptorum
-
22 ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in Hierusalem
-
23 in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino
-
24 respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi
-
25 ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui
-
26 initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli
-
27 ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterescent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur
-
28 tu autem idem ipse es et anni tui non deficient
-
29 filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur