Proverbia 19
-
1 melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens
-
2 ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit
-
3 stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo
-
4 divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur
-
5 testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet
-
6 multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti
-
7 fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit
-
8 qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona
-
9 testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit
-
10 non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus
-
11 doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi
-
12 sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius
-
13 dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier
-
14 domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens
-
15 pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet
-
16 qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur
-
17 feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei
-
18 erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam
-
19 qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet
-
20 audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis
-
21 multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit
-
22 homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax
-
23 timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi
-
24 abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam
-
25 pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam
-
26 qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix
-
27 non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae
-
28 testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem
-
29 parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus