Novam formam praevisitas.

Ad hodiernam redire

Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Ad Philippenses 4 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Ad Philippenses 4

  1. 1 itaque fratres mei carissimi et desiderantissimi gaudium meum et corona mea sic state in Domino carissimi

    Patres ante-Nicaeni · 1
  2. 2 Euhodiam rogo et Syntychen deprecor id ipsum sapere in Domino

    Patres ante-Nicaeni · 1
  3. 3 etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis quorum nomina sunt in libro vitae

    Patres ante-Nicaeni · 4
  4. 4 gaudete in Domino semper iterum dico gaudete

  5. 5 modestia vestra nota sit omnibus hominibus Dominus prope

    Patres ante-Nicaeni · 1
  6. 6 nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum

    Patres ante-Nicaeni · 1
  7. 7 et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu

    Patres ante-Nicaeni · 1
  8. 8 de cetero fratres quaecumque sunt vera quaecumque pudica quaecumque iusta quaecumque sancta quaecumque amabilia quaecumque bonae famae si qua virtus si qua laus haec cogitate

    Patres ante-Nicaeni · 2
  9. 9 quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me haec agite et Deus pacis erit vobiscum

  10. 10 gavisus sum autem in Domino vehementer quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis occupati autem eratis

  11. 11 non quasi propter penuriam dico ego enim didici in quibus sum sufficiens esse

    Patres ante-Nicaeni · 1
  12. 12 scio et humiliari scio et abundare ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati

  13. 13 omnia possum in eo qui me confortat

    Patres ante-Nicaeni · 3
  14. 14 verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae

  15. 15 scitis autem et vos Philippenses quod in principio evangelii quando profectus sum a Macedonia nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soli

  16. 16 quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis

  17. 17 non quia quaero datum sed requiro fructum abundantem in rationem vestram

    Patres ante-Nicaeni · 1
  18. 18 habeo autem omnia et abundo repletus sum acceptis ab Epafrodito quae misistis odorem suavitatis hostiam acceptam placentem Deo

    Patres ante-Nicaeni · 3
  19. 19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu

    Patres ante-Nicaeni · 1
  20. 20 Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum amen

  21. 21 salutate omnem sanctum in Christo Iesu salutant vos qui mecum sunt fratres

  22. 22 salutant vos omnes sancti maxime autem qui de Caesaris domo sunt

    Patres ante-Nicaeni · 1
  23. 23 gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro amen

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.