Novam formam praevisitas.

Ad hodiernam redire

Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Ad Philemonem 1 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Ad Philemonem 1

  1. 1 Paulus vinctus Iesu Christi et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro

    Patres ante-Nicaeni · 1
  2. 2 et Appiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae quae in domo tua est

  3. 3 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo

  4. 4 gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis

  5. 5 audiens caritatem tuam et fidem quam habes in Domino Iesu et in omnes sanctos

  6. 6 ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni in nobis in Christo Iesu

  7. 7 gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua quia viscera sanctorum requieverunt per te frater

  8. 8 propter quod multam fiduciam habentes in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet

    Patres ante-Nicaeni · 1
  9. 9 propter caritatem magis obsecro cum sis talis ut Paulus senex nunc autem et vinctus Iesu Christi

  10. 10 obsecro te de meo filio quem genui in vinculis Onesimo

    Patres ante-Nicaeni · 1
  11. 11 qui tibi aliquando inutilis fuit nunc autem et tibi et mihi utilis

  12. 12 quem remisi tu autem illum id est mea viscera suscipe

  13. 13 quem ego volueram mecum detinere ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii

  14. 14 sine consilio autem tuo nihil volui facere uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium

  15. 15 forsitan enim ideo discessit ad horam a te ut aeternum illum recipere

  16. 16 iam non ut servum sed plus servo carissimum fratrem maxime mihi quanto autem magis tibi et in carne et in Domino

  17. 17 si ergo habes me socium suscipe illum sicut me

  18. 18 si autem aliquid nocuit tibi aut debet hoc mihi inputa

  19. 19 ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debes

  20. 20 ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in Domino

  21. 21 confidens oboedientia tua scripsi tibi sciens quoniam et super id quod dico facies

  22. 22 simul autem et para mihi hospitium nam spero per orationes vestras donari me vobis

  23. 23 salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu

  24. 24 Marcus Aristarchus Demas Lucas adiutores mei

  25. 25 gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro amen

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.