Numeri 5
-
1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
-
2 praecipe filiis Israhel ut eiciant de castris omnem leprosum et qui semine fluit pollutusque est super mortuo
-
3 tam masculum quam feminam eicite de castris ne contaminent ea cum habitaverim vobiscum
-
4 feceruntque ita filii Israhel et eiecerunt eos extra castra sicut locutus erat Dominus Mosi
-
5 locutus est Dominus ad Mosen dicens
-
6 loquere ad filios Israhel vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis quae solent hominibus accidere et per neglegentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint
-
7 confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem desuper ei in quem peccaverint
-
8 sin autem non fuerit qui recipiat dabunt Domino et erit sacerdotis excepto ariete qui offertur pro expiatione ut sit placabilis hostia
-
9 omnes quoque primitiae quas offerunt filii Israhel ad sacerdotem pertinent
-
10 et quicquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur manibus sacerdotis ipsius erit
-
11 locutus est Dominus ad Mosen dicens
-
12 loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir cuius uxor erraverit maritumque contemnens
-
13 dormierit cum altero viro et hoc maritus deprehendere non quiverit sed latet adulterium et testibus argui non potest quia non est inventa in stupro
-
14 si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam quae vel polluta est vel falsa suspicione appetitur
-
15 adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinae hordiaciae non fundet super eam oleum nec inponet tus quia sacrificium zelotypiae est et oblatio investigans adulterium
-
16 offeret igitur eam sacerdos et statuet coram Domino
-
17 adsumetque aquam sanctam in vase fictili et pauxillum terrae de pavimento tabernaculi mittet in eam
-
18 cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiae ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit
-
19 adiurabitque eam et dicet si non dormivit vir alienus tecum et si non polluta es deserto mariti toro non te nocebunt aquae istae amarissimae in quas maledicta congessi
-
20 sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et concubuisti cum altero
-
21 his maledictionibus subiacebis det te Dominus in maledictionem exemplumque cunctorum in populo suo putrescere faciat femur tuum et tumens uterus disrumpatur
-
22 ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum et utero tumescente putrescat femur et respondebit mulier amen amen
-
23 scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea aquis amarissimis in quas maledicta congessit
-
24 et dabit ei bibere quas cum exhauserit
-
25 tollet sacerdos de manu eius sacrificium zelotypiae et elevabit illud coram Domino inponetque super altare ita dumtaxat ut prius
-
26 pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas
-
27 quas cum biberit si polluta est et contempto viro adulterii rea pertransibunt eam aquae maledictionis et inflato ventre conputrescet femur eritque mulier in maledictionem et in exemplum omni populo
-
28 quod si polluta non fuerit erit innoxia et faciet liberos
-
29 ista est lex zelotypiae si declinaverit mulier a viro suo et si polluta fuerit
-
30 maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini et fecerit ei sacerdos iuxta omnia quae scripta sunt
-
31 maritus absque culpa erit et illa recipiet iniquitatem suam