Novam formam praevisitas.

Ad hodiernam redire

Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Numeri 35 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Numeri 35

  1. 1 haec quoque locutus est Dominus ad Mosen in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho

  2. 2 praecipe filiis Israhel ut dent Levitis de possessionibus suis

  3. 3 urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum ut ipsi in oppidis maneant et suburbana sint pecoribus ac iumentis

  4. 4 quae a muris civitatum forinsecus per circuitum mille passuum spatio tendentur

  5. 5 contra orientem duo milia erunt cubiti et contra meridiem similiter duo milia ad mare quoque quod respicit occidentem eadem mensura erit et septentrionalis plaga aequali termino finietur eruntque urbes in medio et foris suburbana

  6. 6 de ipsis autem oppidis quae Levitis dabitis sex erunt in fugitivorum auxilia separata ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem exceptis his alia quadraginta duo oppida

  7. 7 id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis

  8. 8 ipsaeque urbes quae dabuntur de possessionibus filiorum Israhel ab his qui plus habent plures auferentur et qui minus pauciores singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis

  9. 9 ait Dominus ad Mosen

  10. 10 loquere filiis Israhel et dices ad eos quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan

  11. 11 decernite quae urbes esse debeant in praesidia fugitivorum qui nolentes sanguinem fuderint

  12. 12 in quibus cum fuerit profugus cognatus occisi eum non poterit occidere donec stet in conspectu multitudinis et causa illius iudicetur

  13. 13 de ipsis autem urbibus quae ad fugitivorum subsidia separantur

  14. 14 tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan

  15. 15 tam filiis Israhel quam advenis atque peregrinis ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit

  16. 16 si quis ferro percusserit et mortuus fuerit qui percussus est reus erit homicidii et ipse morietur

  17. 17 si lapidem iecerit et ictus occubuerit similiter punietur

  18. 18 si ligno percussus interierit percussoris sanguine vindicabitur

  19. 19 propinquus occisi homicidam interficiet statim ut adprehenderit eum percutiet

  20. 20 si per odium quis hominem inpulerit vel iecerit quippiam in eum per insidias

  21. 21 aut cum esset inimicus manu percusserit et ille mortuus fuerit percussor homicidii reus erit cognatus occisi statim ut invenerit eum iugulabit

  22. 22 quod si fortuito et absque odio

  23. 23 et inimicitiis quicquam horum fecerit

  24. 24 et hoc audiente populo fuerit conprobatum atque inter percussorem et propinquum sanguinis quaestio ventilata

  25. 25 liberabitur innocens de ultoris manu et reducetur per sententiam in urbem ad quam confugerat manebitque ibi donec sacerdos magnus qui oleo sancto unctus est moriatur

  26. 26 si interfector extra fines urbium quae exulibus deputatae sunt

  27. 27 fuerit inventus et percussus ab eo qui ultor est sanguinis absque noxa erit qui eum occiderit

  28. 28 debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere postquam autem ille obierit homicida revertetur in terram suam

  29. 29 haec sempiterna erunt et legitima in cunctis habitationibus vestris

  30. 30 homicida sub testibus punietur ad unius testimonium nullus condemnabitur

  31. 31 non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis statim et ipse morietur

  32. 32 exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt

  33. 33 ne polluatis terram habitationis vestrae quae insontium cruore maculatur nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem qui alterius sanguinem fuderit

  34. 34 atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israhel

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.