Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Numeri 2 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Numeri 2

  1. 1 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

  2. 2 singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israhel per gyrum tabernaculi foederis

  3. 3 ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab

  4. 4 et omnis de stirpe eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescentorum

  5. 5 iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar quorum princeps fuit Nathanahel filius Suar

  6. 6 et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti

  7. 7 in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon

  8. 8 omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum quinquaginta septem milia quadringenti

  9. 9 universi qui in castris Iudae adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti et per turmas suas primi egredientur

  10. 10 in castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur

  11. 11 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta sex milia quingenti

  12. 12 iuxta eum castrametati sunt de tribu Symeon quorum princeps fuit Salamihel filius Surisaddai

  13. 13 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quinquaginta novem milia trecenti

  14. 14 in tribu Gad princeps fuit Heliasaph filius Duhel

  15. 15 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta

  16. 16 omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscentur

  17. 17 levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur

  18. 18 ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Helisama filius Ammiud

  19. 19 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia quingenti

  20. 20 et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamalihel filius Phadassur

  21. 21 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt triginta duo milia ducenti

  22. 22 in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis

  23. 23 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui recensiti sunt triginta quinque milia quadringenti

  24. 24 omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo milia centum per turmas suas tertii proficiscentur

  25. 25 ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai

  26. 26 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt sexaginta duo milia septingenti

  27. 27 iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran

  28. 28 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia et mille quingenti

  29. 29 de tribu filiorum Nepthalim princeps fuit Ahira filius Henan

  30. 30 cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti

  31. 31 omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti et novissimi proficiscentur

  32. 32 hic numerus filiorum Israhel per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus sescenta tria milia quingenti quinquaginta

  33. 33 Levitae autem non sunt numerati inter filios Israhel sic enim praecepit Dominus Mosi

  34. 34 feceruntque filii Israhel iuxta omnia quae mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.