Numeri 13
-
1 profectus est de Aseroth fixis tentoriis in deserto Pharan
-
2 ibi locutus est Dominus ad Mosen dicens
-
3 mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israhel singulos de singulis tribubus ex principibus
-
4 fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina
-
5 de tribu Ruben Semmua filium Zecchur
-
6 de tribu Symeon Saphat filium Huri
-
7 de tribu Iuda Chaleb filium Iepphonne
-
8 de tribu Isachar Igal filium Ioseph
-
9 de tribu Ephraim Osee filium Nun
-
10 de tribu Beniamin Phalti filium Raphu
-
11 de tribu Zabulon Geddihel filium Sodi
-
12 de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi
-
13 de tribu Dan Ammihel filium Gemalli
-
14 de tribu Aser Sthur filium Michahel
-
15 de tribu Nepthali Naabbi filium Vaphsi
-
16 de tribu Gad Guhel filium Machi
-
17 haec sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Iosue
-
18 misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montes
-
19 considerate terram qualis sit et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures
-
20 ipsa terra bona an mala urbes quales muratae an absque muris
-
21 humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt
-
22 cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath
-
23 ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est
-
24 pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt
-
25 qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israhel
-
26 reversique exploratores terrae post quadraginta dies omni regione circuita
-
27 venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israhel in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae
-
28 et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest
-
29 sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi
-
30 Amalech habitat in meridie Hettheus et Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis
-
31 inter haec Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam
-
32 alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est
-
33 detraxeruntque terrae quam inspexerant apud filios Israhel dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus procerae staturae est
-
34 ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enach de genere giganteo quibus conparati quasi lucustae videbamur