Novam formam praevisitas.

Ad hodiernam redire

Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Matthaeus 28 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Matthaeus 28

  1. 1 vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum

    Patres ante-Nicaeni · 3
  2. 2 et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum

  3. 3 erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nix

  4. 4 prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui

  5. 5 respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis

    Patres ante-Nicaeni · 1
  6. 6 non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus

  7. 7 et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis ecce praedixi vobis

  8. 8 et exierunt cito de monumento cum timore et magno gaudio currentes nuntiare discipulis eius

  9. 9 et ecce Iesus occurrit illis dicens havete illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum

    Patres ante-Nicaeni · 2
  10. 10 tunc ait illis Iesus nolite timere ite nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam ibi me videbunt

  11. 11 quae cum abissent ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant

    Patres ante-Nicaeni · 1
  12. 12 et congregati cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dederunt militibus

  13. 13 dicentes dicite quia discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum nobis dormientibus

    Patres ante-Nicaeni · 2
  14. 14 et si hoc auditum fuerit a praeside nos suadebimus ei et securos vos faciemus

  15. 15 at illi accepta pecunia fecerunt sicut erant docti et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem

  16. 16 undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Iesus

  17. 17 et videntes eum adoraverunt quidam autem dubitaverunt

  18. 18 et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra

    Patres ante-Nicaeni · 3
  19. 19 euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti

    Patres ante-Nicaeni · 10
  20. 20 docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi

    Patres ante-Nicaeni · 6

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.