Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Marcus 5 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Marcus 5

  1. 1 et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum

    Patres ante-Nicaeni · 1
  2. 2 et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo

  3. 3 qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare

  4. 4 quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare

  5. 5 et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus

  6. 6 videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum

  7. 7 et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas

  8. 8 dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine

  9. 9 et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus

    Patres ante-Nicaeni · 1
  10. 10 et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem

  11. 11 erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens

    Patres ante-Nicaeni · 1
  12. 12 et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos introeamus

  13. 13 et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare

  14. 14 qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset facti

  15. 15 et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt

    Patres ante-Nicaeni · 1
  16. 16 et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcis

  17. 17 et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum

  18. 18 cumque ascenderet navem coepit illum deprecari qui daemonio vexatus fuerat ut esset cum illo

  19. 19 et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui

  20. 20 et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus et omnes mirabantur

  21. 21 et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum convenit turba multa ad illum et erat circa mare

  22. 22 et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius

    Patres ante-Nicaeni · 1
  23. 23 et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat

  24. 24 et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et conprimebant illum

  25. 25 et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim

  26. 26 et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat

  27. 27 cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit vestimentum eius

  28. 28 dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva ero

  29. 29 et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit corpore quod sanata esset a plaga

  30. 30 et statim Iesus cognoscens in semet ipso virtutem quae exierat de eo conversus ad turbam aiebat quis tetigit vestimenta mea

  31. 31 et dicebant ei discipuli sui vides turbam conprimentem te et dicis quis me tetigit

    Patres ante-Nicaeni · 1
  32. 32 et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat

  33. 33 mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem

  34. 34 ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in pace et esto sana a plaga tua

    Patres ante-Nicaeni · 2
  35. 35 adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia filia tua mortua est quid ultra vexas magistrum

  36. 36 Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo noli timere tantummodo crede

  37. 37 et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem Iacobi

  38. 38 et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et flentes et heiulantes multum

  39. 39 et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non est mortua sed dormit

  40. 40 et inridebant eum ipse vero eiectis omnibus adsumit patrem et matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella iacens

  41. 41 et tenens manum puellae ait illi talitha cumi quod est interpretatum puella tibi dico surge

  42. 42 et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem annorum duodecim et obstipuerunt stupore maximo

  43. 43 et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret et dixit dari illi manducare

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.