Novam formam praevisitas.

Ad hodiernam redire

Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Marcus 1 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Marcus 1

  1. 1 initium evangelii Iesu Christi Filii Dei

    Patres ante-Nicaeni · 3
  2. 2 sicut scriptum est in Esaia propheta ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam

    Patres ante-Nicaeni · 2
  3. 3 vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius

    Patres ante-Nicaeni · 2
  4. 4 fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum

    Patres ante-Nicaeni · 2
  5. 5 et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua

  6. 6 et erat Iohannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa lumbos eius et lucustas et mel silvestre edebat

    Patres ante-Nicaeni · 2
  7. 7 et praedicabat dicens venit fortior me post me cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius

    Patres ante-Nicaeni · 1
  8. 8 ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto

  9. 9 et factum est in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Iohanne

  10. 10 et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso

  11. 11 et vox facta est de caelis tu es Filius meus dilectus in te conplacui

    Patres ante-Nicaeni · 2
  12. 12 et statim Spiritus expellit eum in desertum

  13. 13 et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli ministrabant illi

  14. 14 postquam autem traditus est Iohannes venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium regni Dei

  15. 15 et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei paenitemini et credite evangelio

  16. 16 et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatores

    Patres ante-Nicaeni · 2
  17. 17 et dixit eis Iesus venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum

  18. 18 et protinus relictis retibus secuti sunt eum

  19. 19 et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia

    Patres ante-Nicaeni · 1
  20. 20 et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis secuti sunt eum

  21. 21 et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos

  22. 22 et stupebant super doctrina eius erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae

    Patres ante-Nicaeni · 1
  23. 23 et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit

  24. 24 dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei

    Patres ante-Nicaeni · 3
  25. 25 et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de homine

  26. 26 et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eo

  27. 27 et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei

  28. 28 et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae

  29. 29 et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Iohanne

    Patres ante-Nicaeni · 1
  30. 30 decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de illa

  31. 31 et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis

  32. 32 vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes

  33. 33 et erat omnis civitas congregata ad ianuam

  34. 34 et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum

  35. 35 et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat

  36. 36 et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant

  37. 37 et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quaerunt te

  38. 38 et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi praedicem ad hoc enim veni

  39. 39 et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et daemonia eiciens

  40. 40 et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare

    Patres ante-Nicaeni · 1
  41. 41 Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare

  42. 42 et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus est

  43. 43 et comminatus ei statim eiecit illum

  44. 44 et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis

    Patres ante-Nicaeni · 1
  45. 45 at ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem ita ut iam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.