Novam formam praevisitas.

Ad hodiernam redire

Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Lucas 22 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Lucas 22

  1. 1 adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha

  2. 2 et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebem

  3. 3 intravit autem Satanas in Iudam qui cognominatur Scarioth unum de duodecim

    Patres ante-Nicaeni · 1
  4. 4 et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis

  5. 5 et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare

  6. 6 et spopondit et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis

  7. 7 venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha

    Patres ante-Nicaeni · 1
  8. 8 et misit Petrum et Iohannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus

    Patres ante-Nicaeni · 1
  9. 9 at illi dixerunt ubi vis paremus

  10. 10 et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum in qua intrat

    Patres ante-Nicaeni · 1
  11. 11 et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem

  12. 12 et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate

  13. 13 euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt pascha

  14. 14 et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo

  15. 15 et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar

    Patres ante-Nicaeni · 3
  16. 16 dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei

    Patres ante-Nicaeni · 1
  17. 17 et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos

  18. 18 dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat

  19. 19 et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem

    Patres ante-Nicaeni · 3
  20. 20 similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur

    Patres ante-Nicaeni · 2
  21. 21 verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa

    Patres ante-Nicaeni · 1
  22. 22 et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen vae illi homini per quem traditur

    Patres ante-Nicaeni · 1
  23. 23 et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset

  24. 24 facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse maior

    Patres ante-Nicaeni · 1
  25. 25 dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur

    Patres ante-Nicaeni · 2
  26. 26 vos autem non sic sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator

  27. 27 nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat

    Patres ante-Nicaeni · 1
  28. 28 vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis

    Patres ante-Nicaeni · 2
  29. 29 et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum

    Patres ante-Nicaeni · 1
  30. 30 ut edatis et bibatis super mensam meam in regno et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel

  31. 31 ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum

    Patres ante-Nicaeni · 5
  32. 32 ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos

    Patres ante-Nicaeni · 3
  33. 33 qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire

    Patres ante-Nicaeni · 1
  34. 34 et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me

    Patres ante-Nicaeni · 2
  35. 35 et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihil

  36. 36 dixit ergo eis sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium

  37. 37 dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quae sunt de me finem habent

  38. 38 at illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic at ille dixit eis satis est

  39. 39 et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli

  40. 40 et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem

    Patres ante-Nicaeni · 1
  41. 41 et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat

  42. 42 dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat

    Patres ante-Nicaeni · 3
  43. 43 apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum et factus in agonia prolixius orabat

  44. 44 et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram

    Patres ante-Nicaeni · 1
  45. 45 et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes prae tristitia

  46. 46 et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationem

    Patres ante-Nicaeni · 1
  47. 47 adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Iudas unus de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Iesu ut oscularetur eum

    Patres ante-Nicaeni · 2
  48. 48 Iesus autem dixit ei Iuda osculo Filium hominis tradis

    Patres ante-Nicaeni · 1
  49. 49 videntes autem hii qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei Domine si percutimus in gladio

  50. 50 et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram

  51. 51 respondens autem Iesus ait sinite usque huc et cum tetigisset auriculam eius sanavit eum

  52. 52 dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus

  53. 53 cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum

  54. 54 conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe

  55. 55 accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum

  56. 56 quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat

  57. 57 at ille negavit eum dicens mulier non novi illum

  58. 58 et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum

  59. 59 et intervallo facto quasi horae unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus est

  60. 60 et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus

  61. 61 et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis

    Patres ante-Nicaeni · 1
  62. 62 et egressus foras Petrus flevit amare

  63. 63 et viri qui tenebant illum inludebant ei caedentes

  64. 64 et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est qui te percussit

  65. 65 et alia multa blasphemantes dicebant in eum

  66. 66 et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum dicentes si tu es Christus dic nobis

    Patres ante-Nicaeni · 1
  67. 67 et ait illis si vobis dixero non creditis mihi

    Patres ante-Nicaeni · 1
  68. 68 si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis

  69. 69 ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei

    Patres ante-Nicaeni · 1
  70. 70 dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sum

    Patres ante-Nicaeni · 1
  71. 71 at illi dixerunt quid adhuc desideramus testimonium ipsi enim audivimus de ore eius

    Patres ante-Nicaeni · 1

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.