Novam formam praevisitas.

Ad hodiernam redire

Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Lucas 1 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Lucas 1

  1. 1 quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis conpletae sunt rerum

    Patres ante-Nicaeni · 1
  2. 2 sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis

    Patres ante-Nicaeni · 1
  3. 3 visum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile

  4. 4 ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem

    Patres ante-Nicaeni · 1
  5. 5 fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth

    Patres ante-Nicaeni · 1
  6. 6 erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella

    Patres ante-Nicaeni · 4
  7. 7 et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis

  8. 8 factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum

    Patres ante-Nicaeni · 1
  9. 9 secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini

  10. 10 et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi

  11. 11 apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi

    Patres ante-Nicaeni · 1
  12. 12 et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum

  13. 13 ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem

    Patres ante-Nicaeni · 1
  14. 14 et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate eius gaudebunt

    Patres ante-Nicaeni · 1
  15. 15 erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae

    Patres ante-Nicaeni · 2
  16. 16 et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum ipsorum

    Patres ante-Nicaeni · 1
  17. 17 et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam

    Patres ante-Nicaeni · 5
  18. 18 et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis

    Patres ante-Nicaeni · 1
  19. 19 et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare

  20. 20 et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore suo

    Patres ante-Nicaeni · 2
  21. 21 et erat plebs expectans Zacchariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo

  22. 22 egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo et ipse erat innuens illis et permansit mutus

  23. 23 et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam

  24. 24 post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens

  25. 25 quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines

  26. 26 in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth

    Patres ante-Nicaeni · 6
  27. 27 ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria

    Patres ante-Nicaeni · 1
  28. 28 et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus

    Patres ante-Nicaeni · 3
  29. 29 quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio

    Patres ante-Nicaeni · 1
  30. 30 et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum

    Patres ante-Nicaeni · 1
  31. 31 ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum

    Patres ante-Nicaeni · 1
  32. 32 hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius

    Patres ante-Nicaeni · 4
  33. 33 et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis

    Patres ante-Nicaeni · 2
  34. 34 dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco

    Patres ante-Nicaeni · 2
  35. 35 et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei

    Patres ante-Nicaeni · 11
  36. 36 et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis

    Patres ante-Nicaeni · 2
  37. 37 quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum

    Patres ante-Nicaeni · 1
  38. 38 dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus

    Patres ante-Nicaeni · 3
  39. 39 exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda

    Patres ante-Nicaeni · 1
  40. 40 et intravit in domum Zacchariae et salutavit Elisabeth

  41. 41 et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth

    Patres ante-Nicaeni · 4
  42. 42 et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui

    Patres ante-Nicaeni · 2
  43. 43 et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me

    Patres ante-Nicaeni · 1
  44. 44 ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo

  45. 45 et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino

  46. 46 et ait Maria magnificat anima mea Dominum

    Patres ante-Nicaeni · 3
  47. 47 et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo

  48. 48 quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes

    Patres ante-Nicaeni · 1
  49. 49 quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius

  50. 50 et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum

  51. 51 fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui

    Patres ante-Nicaeni · 1
  52. 52 deposuit potentes de sede et exaltavit humiles

    Patres ante-Nicaeni · 2
  53. 53 esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes

  54. 54 suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiae

    Patres ante-Nicaeni · 1
  55. 55 sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in saecula

  56. 56 mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam

  57. 57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium

  58. 58 et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei

  59. 59 et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam

  60. 60 et respondens mater eius dixit nequaquam sed vocabitur Iohannes

  61. 61 et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine

  62. 62 innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum

  63. 63 et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen eius et mirati sunt universi

    Patres ante-Nicaeni · 1
  64. 64 apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum

  65. 65 et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec

    Patres ante-Nicaeni · 1
  66. 66 et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo

  67. 67 et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens

    Patres ante-Nicaeni · 2
  68. 68 benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae

    Patres ante-Nicaeni · 1
  69. 69 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui

    Patres ante-Nicaeni · 1
  70. 70 sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius

  71. 71 salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos

    Patres ante-Nicaeni · 1
  72. 72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti

  73. 73 iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum

  74. 74 daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi

  75. 75 in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris

  76. 76 et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius

    Patres ante-Nicaeni · 5
  77. 77 ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum

  78. 78 per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto

    Patres ante-Nicaeni · 2
  79. 79 inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis

    Patres ante-Nicaeni · 2
  80. 80 puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israhel

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.