Leviticus 24
-
1 et locutus est Dominus ad Mosen dicens
-
2 praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas iugiter
-
3 extra velum testimonii in tabernaculo foederis ponetque eas Aaron a vespere usque in mane coram Domino cultu rituque perpetuo in generationibus vestris
-
4 super candelabro mundissimo ponentur semper in conspectu Domini
-
5 accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes qui singuli habebunt duas decimas
-
6 quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues
-
7 et pones super eos tus lucidissimum ut sit panis in monumentum oblationis Domini
-
8 per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israhel foedere sempiterno
-
9 eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in loco sancto quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure perpetuo
-
10 ecce autem egressus filius mulieris israhelitis quem pepererat de viro aegyptio inter filios Israhel iurgatus est in castris cum viro israhelite
-
11 cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei adductus est ad Mosen vocabatur autem mater eius Salumith filia Dabri de tribu Dan
-
12 miseruntque eum in carcerem donec nossent quid iuberet Dominus
-
13 qui locutus est ad Mosen
-
14 dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius et lapidet eum populus universus
-
15 et ad filios Israhel loqueris homo qui maledixerit Deo suo portabit peccatum suum
-
16 et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur lapidibus opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur
-
17 qui percusserit et occiderit hominem morte moriatur
-
18 qui percusserit animal reddat vicarium id est animam pro anima
-
19 qui inrogaverit maculam cuilibet civium suorum sicut fecit fiet ei
-
20 fracturam pro fractura oculum pro oculo dentem pro dente restituet qualem inflixerit maculam talem sustinere cogetur
-
21 qui percusserit iumentum reddet aliud qui percusserit hominem punietur
-
22 aequum iudicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester
-
23 locutusque est Moses ad filios Israhel et eduxerunt eum qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi