Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Leviticus 2 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Leviticus 2

  1. 1 anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit eius oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus

  2. 2 ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino

  3. 3 quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini

  4. 4 cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila panes scilicet absque fermento conspersos oleo et lagana azyma oleo lita

  5. 5 si oblatio tua fuerit de sartagine similae conspersae oleo et absque fermento

  6. 6 divides eam minutatim et fundes supra oleum

  7. 7 sin autem de craticula sacrificium aeque simila oleo conspergetur

  8. 8 quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis

  9. 9 qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino

  10. 10 quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini

  11. 11 omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet nec quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini

  12. 12 primitias tantum eorum offeretis et munera super altare vero non ponentur in odorem suavitatis

  13. 13 quicquid obtuleris sacrificii sale condies nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal

  14. 14 sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus torres eas igni et confringes in morem farris et sic offeres primitias tuas Domino

  15. 15 fundens supra oleum et tus inponens quia oblatio Domini est

  16. 16 de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti et olei ac totum tus

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.