Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Leviticus 18 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Leviticus 18

  1. 1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

  2. 2 loquere filiis Israhel et dices ad eos ego Dominus Deus vester

  3. 3 iuxta consuetudinem terrae Aegypti in qua habitastis non facietis et iuxta morem regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis

  4. 4 facietis iudicia mea et praecepta servabitis et ambulabitis in eis ego Dominus Deus vester

  5. 5 custodite leges meas atque iudicia quae faciens homo vivet in eis ego Dominus

  6. 6 omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet turpitudinem eius ego Dominus

  7. 7 turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discoperies mater tua est non revelabis turpitudinem eius

  8. 8 turpitudinem uxoris patris tui non discoperies turpitudo enim patris tui est

  9. 9 turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre quae domi vel foris genita est non revelabis

  10. 10 turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis quia turpitudo tua est

  11. 11 turpitudinem filiae uxoris patris tui quam peperit patri tuo et est soror tua non revelabis

  12. 12 turpitudinem sororis patris tui non discoperies quia caro est patris tui

  13. 13 turpitudinem sororis matris tuae non revelabis eo quod caro sit matris tuae

  14. 14 turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius quae tibi adfinitate coniungitur

  15. 15 turpitudinem nurus tuae non revelabis quia uxor filii tui est nec discoperies ignominiam eius

  16. 16 turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia turpitudo fratris tui est

  17. 17 turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non revelabis filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes ut reveles ignominiam eius quia caro illius sunt et talis coitus incestus est

  18. 18 sororem uxoris tuae in pelicatum illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente

  19. 19 ad mulierem quae patitur menstrua non accedes nec revelabis foeditatem eius

  20. 20 cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis

  21. 21 de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch nec pollues nomen Dei tui ego Dominus

  22. 22 cum masculo non commisceberis coitu femineo quia abominatio est

  23. 23 cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo mulier non subcumbet iumento nec miscebitur ei quia scelus est

  24. 24 ne polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt universae gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum

  25. 25 et quibus polluta est terra cuius ego scelera visitabo ut evomat habitatores suos

  26. 26 custodite legitima mea atque iudicia et non faciat ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus qui peregrinatur apud vos

  27. 27 omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui fuerunt ante vos et polluerunt eam

  28. 28 cavete ergo ne et vos similiter evomat cum paria feceritis sicut evomuit gentem quae fuit ante vos

  29. 29 omnis anima quae fecerit de abominationibus his quippiam peribit de medio populi sui

  30. 30 custodite mandata mea nolite facere quae fecerunt hii qui fuerunt ante vos et ne polluamini in eis ego Dominus Deus vester

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.