Lamentationes 5
-
1 recordare Domine quid acciderit nobis intuere et respice obprobrium nostrum
-
2 hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos
-
3 pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae
-
4 aquam nostram pecunia bibimus ligna nostra pretio conparavimus
-
5 cervicibus minabamur lassis non dabatur requies
-
6 Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane
-
7 patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus
-
8 servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manu eorum
-
9 in animabus nostris adferebamus panem nobis a facie gladii in deserto
-
10 pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis
-
11 mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Iuda
-
12 principes manu suspensi sunt facies senum non erubuerunt
-
13 adulescentibus inpudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt
-
14 senes de portis defecerunt iuvenes de choro psallentium
-
15 defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster
-
16 cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus
-
17 propterea maestum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri
-
18 propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt in eo
-
19 tu autem Domine in aeternum permanebis solium tuum in generatione et generatione
-
20 quare in perpetuum oblivisceris nostri derelinques nos in longitudinem dierum
-
21 converte nos Domine ad te et convertemur innova dies nostros sicut a principio
-
22 sed proiciens reppulisti nos iratus es contra nos vehementer