Genesis 9
-
1 benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos crescite et multiplicamini et implete terram
-
2 et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt
-
3 et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia
-
4 excepto quod carnem cum sanguine non comedetis
-
5 sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius requiram animam hominis
-
6 quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo
-
7 vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam
-
8 haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo
-
9 ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos
-
10 et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca et universis bestiis terrae
-
11 statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram
-
12 dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas
-
13 arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et inter terram
-
14 cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibus
-
15 et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente quae carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem
-
16 eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terram
-
17 dixitque Deus Noe hoc erit signum foederis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram
-
18 erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et Iafeth porro Ham ipse est pater Chanaan
-
19 tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram
-
20 coepitque Noe vir agricola exercere terram et plantavit vineam
-
21 bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo
-
22 quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras
-
23 at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversae erant et patris virilia non viderunt
-
24 evigilans autem Noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor
-
25 ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis
-
26 dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus eius
-
27 dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus eius
-
28 vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis
-
29 et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est