Novam formam praevisitas.

Ad hodiernam redire

Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Genesis 5 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Genesis 5

  1. 1 hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum

  2. 2 masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt

  3. 3 vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth

  4. 4 et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias

  5. 5 et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est

  6. 6 vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos

  7. 7 vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias

  8. 8 et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est

  9. 9 vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan

  10. 10 post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias

  11. 11 factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est

  12. 12 vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel

  13. 13 et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias

  14. 14 et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est

  15. 15 vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared

  16. 16 et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit filios et filias

  17. 17 et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est

  18. 18 vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch

  19. 19 et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias

  20. 20 et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est

  21. 21 porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam

  22. 22 et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias

  23. 23 et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni

  24. 24 ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus

  25. 25 vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech

  26. 26 et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias

  27. 27 et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est

  28. 28 vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium

  29. 29 vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus

  30. 30 vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias

  31. 31 et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est

  32. 32 Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Iafeth

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.