Iob 9
-
1 et respondens Iob ait
-
2 vere scio quod ita sit et quod non iustificetur homo conpositus Deo
-
3 si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum pro mille
-
4 sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit
-
5 qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in furore suo
-
6 qui commovet terram de loco suo et columnae eius concutiuntur
-
7 qui praecipit soli et non oritur et stellas claudit quasi sub signaculo
-
8 qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris
-
9 qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri
-
10 qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum non est numerus
-
11 si venerit ad me non videbo si abierit non intellegam eum
-
12 si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis
-
13 Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem
-
14 quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis meis cum eo
-
15 qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed meum iudicem deprecabor
-
16 et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meam
-
17 in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa
-
18 non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus
-
19 si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas iudicii nemo pro me audet testimonium dicere
-
20 si iustificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabit
-
21 etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et taedebit me vitae meae
-
22 unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit
-
23 si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum rideat
-
24 terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit quod si non ille est quis ergo est
-
25 dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non viderunt bonum
-
26 pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escam
-
27 cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem meam et dolore torqueor
-
28 verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti
-
29 si autem et sic impius sum quare frustra laboravi
-
30 si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimae manus meae
-
31 tamen sordibus intingues me et abominabuntur me vestimenta mea
-
32 neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri
-
33 non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus
-
34 auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat
-
35 loquar et non timebo eum neque enim possum metuens respondere