Novam formam praevisitas.

Ad hodiernam redire

Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Iob 41 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Iob 41

  1. 1 non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo

  2. 2 quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt

  3. 3 non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis

  4. 4 quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit

  5. 5 portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido

  6. 6 corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus

  7. 7 una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas

  8. 8 una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur

  9. 9 sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi

  10. 10 de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae

  11. 11 de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis

  12. 12 halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur

  13. 13 in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas

  14. 14 membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur

  15. 15 cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus

  16. 16 cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur

  17. 17 cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax

  18. 18 reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes

  19. 19 non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae

  20. 20 quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam

  21. 21 sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum

  22. 22 fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt

  23. 23 post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem

  24. 24 non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret

  25. 25 omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.