Novam formam praevisitas.

Ad hodiernam redire

Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Iob 40 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Iob 40

  1. 1 respondens autem Dominus Iob de turbine ait

  2. 2 accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi

  3. 3 numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris

  4. 4 et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas

  5. 5 circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus

  6. 6 disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia

  7. 7 respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo

  8. 8 absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam

  9. 9 et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua

  10. 10 ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet

  11. 11 fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius

  12. 12 constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt

  13. 13 ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae

  14. 14 ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius

  15. 15 huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi

  16. 16 sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus

  17. 17 protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis

  18. 18 ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius

  19. 19 in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius

  20. 20 an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius

  21. 21 numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius

  22. 22 numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia

  23. 23 numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum

  24. 24 numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis

  25. 25 concident eum amici divident illum negotiatores

  26. 26 numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius

  27. 27 pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui

  28. 28 ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.