Novam formam praevisitas.

Ad hodiernam redire

Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Iob 4 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Iob 4

  1. 1 respondens autem Eliphaz Themanites dixit

  2. 2 si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed conceptum sermonem tenere quis possit

  3. 3 ecce docuisti multos et manus lassas roborasti

  4. 4 vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia confortasti

  5. 5 nunc autem venit super te plaga et defecisti tetigit te et conturbatus es

  6. 6 timor tuus fortitudo tua patientia tua et perfectio viarum tuarum

  7. 7 recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut quando recti deleti sint

  8. 8 quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos

  9. 9 flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos

  10. 10 rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt

  11. 11 tigris periit eo quod non haberet praedam et catuli leonis dissipati sunt

  12. 12 porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius

  13. 13 in horrore visionis nocturnae quando solet sopor occupare homines

  14. 14 pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt

  15. 15 et cum spiritus me praesente transiret inhorruerunt pili carnis meae

  16. 16 stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi

  17. 17 numquid homo Dei conparatione iustificabitur aut factore suo purior erit vir

  18. 18 ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et in angelis suis repperit pravitatem

  19. 19 quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea

  20. 20 de mane usque ad vesperum succidentur et quia nullus intellegit in aeternum peribunt

  21. 21 qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis morientur et non in sapientia

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.