Iob 32
-
1 omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod iustus sibi videretur
-
2 et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se esse diceret coram Deo
-
3 porro adversum amicos eius indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Iob
-
4 igitur Heliu expectavit Iob loquentem eo quod seniores se essent qui loquebantur
-
5 cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent iratus est vehementer
-
6 respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit iunior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam
-
7 sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam
-
8 sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam
-
9 non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt iudicium
-
10 ideo dicam audite me ostendam vobis etiam ego meam scientiam
-
11 expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibus
-
12 et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis sermonibus eius
-
13 ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus proiecit eum non homo
-
14 nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros sermones respondebo illi
-
15 extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se eloquia
-
16 quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultra
-
17 respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam
-
18 plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei
-
19 en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpit
-
20 loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et respondebo
-
21 non accipiam personam viri et Deum homini non aequabo
-
22 nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus