Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Iob 29 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Iob 29

  1. 1 addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit

  2. 2 quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum dies quibus Deus custodiebat me

  3. 3 quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris

  4. 4 sicut fui in diebus adulescentiae meae quando secreto Deus erat in tabernaculo meo

  5. 5 quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei

  6. 6 quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi rivos olei

  7. 7 quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant cathedram mihi

  8. 8 videbant me iuvenes et abscondebantur et senes adsurgentes stabant

  9. 9 principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo

  10. 10 vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo adherebat

  11. 11 auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi

  12. 12 quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor

  13. 13 benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum

  14. 14 iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo

  15. 15 oculus fui caeco et pes claudo

  16. 16 pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam

  17. 17 conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam

  18. 18 dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies

  19. 19 radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea

  20. 20 gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur

  21. 21 qui me audiebant expectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meum

  22. 22 verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat eloquium meum

  23. 23 expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum

  24. 24 si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei non cadebat in terram

  25. 25 si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem quasi rex circumstante exercitu eram tamen maerentium consolator

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.