Iob 28
-
1 habet argentum venarum suarum principia et auro locus est in quo conflatur
-
2 ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in aes vertitur
-
3 tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat lapidem quoque caliginis et umbram mortis
-
4 dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominum et invios
-
5 terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est
-
6 locus sapphyri lapides eius et glebae illius aurum
-
7 semitam ignoravit avis nec intuitus est oculus vulturis
-
8 non calcaverunt eam filii institorum nec pertransivit per eam leaena
-
9 ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montes
-
10 in petris rivos excidit et omne pretiosum vidit oculus eius
-
11 profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita produxit in lucem
-
12 sapientia vero ubi invenitur et quis est locus intellegentiae
-
13 nescit homo pretium eius nec invenitur in terra suaviter viventium
-
14 abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum
-
15 non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum in commutatione eius
-
16 non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro
-
17 non adaequabitur ei aurum vel vitrum nec commutabuntur pro ea vasa auri
-
18 excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius trahitur autem sapientia de occultis
-
19 non adaequabitur ei topazium de Aethiopia nec tincturae mundissimae conponetur
-
20 unde ergo sapientia veniet et quis est locus intellegentiae
-
21 abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque caeli latet
-
22 perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam eius
-
23 Deus intellegit viam eius et ipse novit locum illius
-
24 ipse enim fines mundi intuetur et omnia quae sub caelo sunt respicit
-
25 qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensura
-
26 quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus
-
27 tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit
-
28 et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia