Iob 22
-
1 respondens autem Eliphaz Themanites dixit
-
2 numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae fuerit scientiae
-
3 quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si inmaculata fuerit via tua
-
4 numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium
-
5 et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas
-
6 abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus
-
7 aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem
-
8 in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam
-
9 viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti
-
10 propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido subita
-
11 et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurum
-
12 an cogitas quod Deus excelsior caelo et super stellarum vertices sublimetur
-
13 et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat
-
14 nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa cardines caeli perambulat
-
15 numquid semitam saeculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui
-
16 qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum
-
17 qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum
-
18 cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me
-
19 videbunt iusti et laetabuntur et innocens subsannabit eos
-
20 nonne succisa est erectio eorum et reliquias eorum devoravit ignis
-
21 adquiesce igitur ei et habeto pacem et per haec habebis fructus optimos
-
22 suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo
-
23 si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo
-
24 dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos
-
25 eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibi
-
26 tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam
-
27 rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes
-
28 decernes rem et veniet tibi et in viis tuis splendebit lumen
-
29 qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur
-
30 salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum