Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Iob 20 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Iob 20

  1. 1 respondens autem Sophar Naamathites dixit

  2. 2 idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur

  3. 3 doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi

  4. 4 hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram

  5. 5 quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti

  6. 6 si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit

  7. 7 quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est

  8. 8 velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna

  9. 9 oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus

  10. 10 filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum

  11. 11 ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient

  12. 12 cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua

  13. 13 parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo

  14. 14 panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus

  15. 15 divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus

  16. 16 caput aspidum suget occidet eum lingua viperae

  17. 17 non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri

  18. 18 luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit

  19. 19 quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam

  20. 20 nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit

  21. 21 non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius

  22. 22 cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum

  23. 23 utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum

  24. 24 fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum

  25. 25 eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles

  26. 26 omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo

  27. 27 revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum

  28. 28 apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei

  29. 29 haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.