Iob 14
-
1 homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis
-
2 quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet
-
3 et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium
-
4 quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus es
-
5 breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud te est constituisti terminos eius qui praeterire non poterunt
-
6 recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut mercennarii dies eius
-
7 lignum habet spem si praecisum fuerit rursum virescit et rami eius pullulant
-
8 si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius
-
9 ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est
-
10 homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est
-
11 quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat
-
12 sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suo
-
13 quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei
-
14 putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea
-
15 vocabis et ego respondebo tibi operi manuum tuarum porriges dexteram
-
16 tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis
-
17 signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam
-
18 mons cadens defluet et saxum transfertur de loco suo
-
19 lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra consumitur et homines ergo similiter perdes
-
20 roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret inmutabis faciem eius et emittes eum
-
21 sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles non intelleget
-
22 attamen caro eius dum vivet dolebit et anima illius super semet ipso lugebit