Iob 11
-
1 respondens autem Sophar Naamathites dixit
-
2 numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus iustificabitur
-
3 tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo confutaberis
-
4 dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo
-
5 atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi
-
6 ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua
-
7 forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperies
-
8 excelsior caelo est et quid facies profundior inferno et unde cognosces
-
9 longior terrae mensura eius et latior mari
-
10 si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei
-
11 ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat
-
12 vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat
-
13 tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas
-
14 si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia
-
15 tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis
-
16 miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae praeterierint recordaberis
-
17 et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer
-
18 et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormies
-
19 requiesces et non erit qui te exterreat et deprecabuntur faciem tuam plurimi
-
20 oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae