Iacobi 2
-
1 fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae
-
2 etenim si introierit in conventu vestro vir aureum anulum habens in veste candida introierit autem et pauper in sordido habitu
-
3 et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara et dixeritis tu sede hic bene pauperi autem dicatis tu sta illic aut sede sub scabillo pedum meorum
-
4 nonne iudicatis apud vosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum
-
5 audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se
-
6 vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia
-
7 nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est super vos
-
8 si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis
-
9 si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores
-
10 quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus
-
11 qui enim dixit non moechaberis dixit et non occides quod si non moechaberis occides autem factus es transgressor legis
-
12 sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari
-
13 iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam superexultat autem misericordia iudicio
-
14 quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum
-
15 si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano
-
16 dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace calefacimini et saturamini non dederitis autem eis quae necessaria sunt corporis quid proderit
-
17 sic et fides si non habeat opera mortua est in semet ipsam
-
18 sed dicet quis tu fidem habes et ego opera habeo ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam
-
19 tu credis quoniam unus est Deus bene facis et daemones credunt et contremescunt
-
20 vis autem scire o homo inanis quoniam fides sine operibus otiosa est
-
21 Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare
Patres ante-Nicaeni · 2
-
22 vides quoniam fides cooperabatur operibus illius et ex operibus fides consummata est
-
23 et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam et amicus Dei appellatus est
Patres ante-Nicaeni · 3
-
24 videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum
-
25 similiter autem et Raab meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens
-
26 sicut enim corpus sine spiritu emortuum est ita et fides sine operibus mortua est