Novam formam praevisitas.

Ad hodiernam redire

Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Isaias 9 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Isaias 9

  1. 1 primo tempore adleviata est terra Zabulon et terra Nepthalim et novissimo adgravata est via maris trans Iordanem Galileae gentium

  2. 2 populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis

  3. 3 multiplicasti gentem non magnificasti laetitiam laetabuntur coram te sicut laetantur in messe sicut exultant quando dividunt spolia

  4. 4 iugum enim oneris eius et virgam umeri eius et sceptrum exactoris eius superasti sicut in die Madian

  5. 5 quia omnis violenta praedatio cum tumultu et vestimentum mixtum sanguine erit in conbustionem et cibus ignis

  6. 6 parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus super umerum eius et vocabitur nomen eius Admirabilis consiliarius Deus fortis Pater futuri saeculi Princeps pacis

  7. 7 multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum faciet hoc

  8. 8 verbum misit Dominus in Iacob et cecidit in Israhel

  9. 9 et sciet populus omnis Ephraim et habitantes Samariam in superbia et magnitudine cordis dicentes

  10. 10 lateres ceciderunt sed quadris lapidibus aedificabimus sycomoros succiderunt sed cedros inmutabimus

  11. 11 et elevabit Dominus hostes Rasin super eum et inimicos eius in tumultum vertet

  12. 12 Syriam ab oriente et Philisthim ab occidente et devorabunt Israhel toto ore in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta

  13. 13 et populus non est reversus ad percutientem se et Dominum exercituum non inquisierunt

  14. 14 et disperdet Dominus ab Israhel caput et caudam incurvantem et refrenantem die una

  15. 15 longevus et honorabilis ipse est caput et propheta docens mendacium ipse cauda est

  16. 16 et erunt qui beatificant populum istum seducentes et qui beatificantur praecipitati

  17. 17 propter hoc super adulescentulis eius non laetabitur Dominus et pupillorum eius et viduarum non miserebitur quia omnis hypocrita est et nequam et universum os locutum est stultitiam in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta

  18. 18 succensa est enim quasi ignis impietas veprem et spinam vorabit et succendetur in densitate saltus et convolvetur superbia fumi

  19. 19 in ira Domini exercituum conturbata est terra et erit populus quasi esca ignis vir fratri suo non parcet

  20. 20 et declinabit ad dexteram et esuriet et comedet ad sinistram et non saturabitur unusquisque carnem brachii sui vorabit Manasses Ephraim et Ephraim Manassen simul ipsi contra Iudam

  21. 21 in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.